PRPEMPTICON

PRPEMPTICON
PRPEMPTICON
Poema est, quô prosequimur abeuntes, vel votis vel bonis ominibus. Quale apud Horat. Carm. l. 1. od. 3. quô Virgilium Athenas navigantem Poeta prosequitur, et Propempticon Metii Celeris, apud Statium, l. 3. sylv. 2. Alias quoque Apopompticon. cui opponitur Antipropempticon, quô is, qui abit, amicos alloquitur. Quale est illud, 3. quod Ovidius, l. 1. Trist. in exilium abiens composuit, quod orditur,
Cum subit illius tristi ssima noctis imago etc.
Vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 3. c. 104. Iac. Sirmondum ad Sidonii Carmen XXIV. Alios, et supra Epidemioe.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”